# Registri Epistolarum [Appendix] 28

Gregory the Great, Registri Epistolarum [Appendix], XI. Exemplum concessioni, pallii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum-appendix/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum-appendix/28

Dilectissimo Iratri Petro Gregorius. Omni convenire novimus rationi ut eos amictu pallii decoremus quos in illis civitatibus, divina inspirante misericordia, sacerdotii honor illuminat, in quibus hoc etiam ab illis qui praeteritis temporibus pontifices fieri meruerunt, ct ab apostolica sede constat esse indultum. Ideoque charitati tuae usum pallii, sicut decessores tui habuisse noscuntur, præsenti auctoritate coucedimus, atque ea omnia circa honoris tui privilegium volumus permanere quæ anterioribus temporibu.Ecclesiæ tuæ constat esse se vata, ut nihil prorsus de privilegiis ejus doleas diminutum. Et subscriptio domini papæ. Deus te incolumem custodiat. Datum x Kalend. Octob., imperante omno Justinn [AI. Jus. tiniano] August. Et subscripsit domnus papa.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum [Appendix], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1292/tmp1292/tmp1292.tmp1292.opp-lat1.xml.
