Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, De onere eposcopali gemit. Lætatur de Recharedi regisconversione. Inductum ab H…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius b Leandro episcopo c Hispalensi. Respondere epistolis vestris tota intentione voluissem, nIsi pastoralis curæ ita me labor attereret, ut mihi magis flere libeat, qMm aliquid dicere. Quod vestra quoque reverentia in ipso liucrarum mearum textu vigilanter intelligit, quando ei negligenter loquor, quem vehementer diligo. Tantis quippe in hoc luco hujus mundi fluctibus quatior, ut vetustam ac putrescentem navem, quam regendam occulta Dei dispensatione suscepi, ad portum dirigere nullatenus possim. Nunc ex adverse Auctus irruunt, uunc ex latere cumuli spumosi maris intumescunt, nunc a tergo tempestas insequitur. Interque haec omnia turlatus cogor modo in ipsam clavum adversitaatem dirigere, modo, curvato navis latere, minas nuctuum ex obliquo declinare. Ingemisco, quia sentio quod negligente me crescit sentina vitiorum, et tempestate fort iter obviante, jamjamque putridæ naufragium tabule sonant. Flens reminiscor quod perdidi meæ placidum litus quietis, et suspirando terram conspicio, quam tamenrerum ventisadversantibus tenere non possum. Si ergo me, frater charissime, diligis, tuae mihi orationis in his nucibus manum tende; ut quo laborantem me adjuvas, ex ipsa vice mercedis in tuis quoque laboribus valentior existas. nullatenus valeo gaudium