Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, De construendo in Corsica monasterio; de corrigen-dis monachis in Goronia; de s…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Symmacho defensori. usmeus Bonifacius diaconus dixit mibi quod experientia tua scripsisset monasterium quondam ab a Labina religiosa femina constructum paratum existere, ut in eo debeant monachi ordiuari. Et quidem laudavi sollicitudinem tuam; seu volo ut excepto eo loco qui jam in eamdem rem dimissus eSI, locus alter debeat provideri; ita tamen, ut pro incertitudine temporis locus super mare requiri debeat, qui aut loci dispositione munitus extstat, aut certe non magno labore muniri valeat, ut illuc monachos transmittamus, quatenus insula ipsa, quae monasterium nunc usque non habuit, etiam in bujus conversationis via meliorari debeat. Ad quam rem implendam atque providendam Horosium abbatem, praesentis præcepti portitorem, direximus, cum quo tua experientia littora Corsicae circumeat; et si cujuslibet personae privatæ locus talis inveniri dignus potuerit, dignum parati sumus pretium dare, ut possimus aliQuid firme constituere. Cui præfato Horosio injunximus ut in b Gorgoniam insulam pergat, cum qao tua experientia pariter eat; et mala omnia quae illie cognovimus admissa ita vindicate, ut per ultionem vestram praefata insula etiam in posterum maneat correcta. Hujus insulæ monasteria sæpe fatus abbas Horosius instituat, atque ita ad nos re-: meare festinet. Ita igitur experientia tua faciat, ut ex utraque re, id est vel providendo in Corsica monasterio, vel corrigendis monachis in Gorgonia, non nostræ, sed voluntati omnipotentis Dei parere festines.