# Registri Epistolarum 1-9

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 5, Scribit de fide eis satisfacturum se, promititque Romamvenientibus nullam moles…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/1-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/1-9

Gregorius Petro et a Providentio episcopis Istriæ. Deus, qui lætatur in unitate fidelium, et revelat quaerentibus veritatem, cordi vestro, dilectissimi fratres, aperiat quanto vos desiderio in gremio cupiam sanctae universalis Ecclesiae contineri, et in ejus manere unitate concurdes. Quod fore non dubito, si, abjecto contentionis stimulo, satisfieri vobis veraciter de his quibus est dubietas intendatis. Remeantis autem Castorii notarii mei relatione edoctus lum fraternitatem vestram ad me babere dtsidenum veniendi, si promissum fuerit quia nullam molestiam sustinebit. Hoc ego cognoscens et opto, et succensus ardore charitatis invito, ut ad me veniendi debeatis laborem assumere, quatenus pariter conferentes, quæ vera et Redemptori nostro sunt placita, et communiter loquimur, ct modis omnibus teneamus. Ego vero, divinae protectionis gratia sufJragante, satisfacere vobis de quibus dubitatis paratus sum; et confido de omnipotentis Dei clementia quod ita vobis satisfactio mea interius inhærcbil, ut nihil charitati vestrae de caetero possit ambiguum remanere. Nam illa quae sanctissimæ quatuor synodi sapuerunt atque definierunt, sicuti prædecessor noster sanctissimus Leo papa, ita et nos sapimus, sequimur, ac tenemus, nec ab earum fide aliquo modo dissentimus. Sed quia plus persona praesens quam epistola satisfacit, hortor, dilectissimi fratres, ut ad me venire, sicut praefatus sum, debea. tis, dummodo ratione percepta a concordia sanctae universalis Ecclesiae dissensio vos nulla dissociet.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
