Latin
Book 13, Letter 1
Gregory the Great, Registri Epistolarum 1.2-5
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc enim quod per prophetam dicitur: Ne inferatis onera per portas vestras die Sabbati (Jereni. xvn, 24), tandiu teneri potuit, quamdiu legem licuit juxta lit eram custodiri. At postquam gratia omnipotentis Dei Domini nostri Jesu Christi apparuit, præcepta legis quæ per figuram dicta sunt juxta litteram servari non possunt. Nam si quis dicit hoc de Sabbato esse servandum, dicat necesse est etiam carnalia sacrificia persolvenda, dicat praeceptum quoque de circumcisione corporis adhuc usque retinendum. Sed contra se Paulum apostolum audiat dicentem: Si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest (Galat. v, 2).