Latin
Book 13, Letter 1
Gregory the Great, Registri Epistolarum 1.4
Unproofread scanNot analysed yet
Aliud quoque ad me perlatuin est, vobis a ierversis hominibus esse praedicatu n, b ut Dominicorum die nullus debeat lavari. Et quidem si pro luxui animi atque voluptate quis lavari appeiit, hoc fieri nec reliquo quolibet die concedimus. Si autem pro necessitate corporis, hoc nec Dominicorum die prohibemus. Scriptum quippe est: Nemo carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam (Ephes. v, 29). Et rursum scriptum est: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, i 4). Qui igiiur carnis curam in concupiscenliis fieri prohibet, profecto in nccessitatibus concedit. Nam si Dominicorum die corpus. lavare peccatum est, lavari ergo die codem nec facies debet. Si autem hoc in corporis parte conceditur, cur hoc exigente necessitate loti corpori negatur? Dominicorum vero die c a labore terreno cessandum est, atque omni modo orationibus insistendum, ut si quid negligentiæ per sex dica agitur, per, diem resurreetionis Dominicae precibus expietur.