# Registri Epistolarum 1-13

Gregory the Great, Registri Epistolarum, 1 to 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/1

Gregorius episcopus servus servorum Dei Petro slIbdiacono. Pergenti tibi ad Siciliam capitulare quod dedi assidue relegendum est, ut cura maxima esse de episcopis debear, ne in causis sæcularibus misceantur, nisi in quantum necessitas defendendorum pauperum cogit. De monachis vero vet clericis quae in codem capitulari sunt inserta. nequaquam existimo modo esse movenda. Sed experientia tua tanta hæc observatione custodiat, quanta meum desiderium ex hac re valeat adimplere.c Præterea pervenit ad me ab Antonini defensoris temporibus nunc usque in hoc decennio multos a Romana Ecclesia quasdam violentias pertulisse, ita ut quidam publice conquerantur fines suos violenter invasos, mancipia abstracta, res etiam mobiles manu, non judicio aliquo ablatas. In quibus omnibus volo ut experientia tua vehementer invigilet, et quidquid per hoc decennium invenerit violenter ablatum, vel suh nomine Ecclesiæ injuste detineri, hoc ei cujus esse cognoverit ex præsentis praecepti mei auctoritate restituat; ne cogatur qui vim pertulit ad me venire, et tanti itineris laborem assumere cum utrum vera dicat hic Considerata apud me non possit edoceri. ergo venturi judicis majestate, omnia cum peccato ab'ata restitue, sciens quod magnum mihi lucrum reportas, si mercedem potius quam divitias congregas. Plerosque vero cognovimus de amissis mancipiis conqueri: dicentes quia si servus cujuspiam fortasse Dominum suum fugiens, juris ecclesiastici se esse professus ctores Ecclesiæ protinus hunc ut servum ecclesiastici juris habuerunt, nullo agentes judicio, sed servi vocem manibus defendentes. Quod mihi tantum displicet, quantum a veritatis judicio abhorret. Unde volo ut experientia tua quæcunque ila facta cugnoverit, postposita tarditate corrigat, et talia quoquo. mancipia, si quae nunc in jure ecclesiastico habentur, sicut sine judicio ablata sunt, restitui ante judicium decet; ut si quid in eis sanctae Ecclesiæ legitime competit, tunc eorum possessores debeant ordinata actione pulsari.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
