# Registri Epistolarum 10.1.2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 10, Letter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/10.1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/10.1.2

Questos itaque nobis est frater et coepiscopus noster Trajanus « Lucillum, quondam insulae Melitensis episcopum, flagitii sui iniquitate perterritum, non solum res Ecclesiae. cujus non rector sed inimicus potius exstitit, abstulisse, verumetiam plurima eum ejusdem Ecclesiæ competentia de praeteritis retinere, quippe qui in fabricam, vel sarta tecta ipsius nihil pertulit expendere, sed mente sacrilega suis totum studuit compendiis applicare. Et quia grave nimis ac contra Deum est ut sua illi dejectio non sit poena, sed commodum, experientia tua eum districte commoneat ut quidquid abstulit, vel apud se de præteritis retinet sine mora restituat. Qui si india sibi nequitia negare fortasse voluerit, quia facile dicitur posse convinci, una cum reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Joanne Syracusano residens subtili inquisitione hujus rei veritatem rimare, quatenus probatione habita, quidquid eum tulisse vel suppressisse claruerit, palam verecundia confusus restituat quod inverecunde clam abstulit. Petrum autem praedicti Lucilli filium similiter tui studii sit admonere, ut quia et ipse supradictae Ecclesiae tulisse plurima perhibetur, honesta ea consideratione restituat; alioquin vestro et ipse est judicio præsentandus, ut praecedente subuli inquisitione, utrorumque causa valeat uno fine concludi.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
