Latin
Book 7, Book 10, Letter 100
Gregory the Great, Registri Epistolarum 10.100.2
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem dicitur quia sine verberibus atque terroribus fraudes publicae inveniri non possunt, hoc admittere poteram, si in ratiociniorum causa domnus Leontius non venisset. Nam verum est quia illi solent manibus excedere, qui in sensu et lingua deficiunl; de qua re se mihi vestra gloria non valet excusare. Nam vel quæ auditis, vel quid dicitis, subtiliter exquirens, inveni quia homines sine causa cæditis, qui auxiliante Deo verbis agere omnia potestis.