Latin
Book 7, Book 10, Letter 11
Gregory the Great, Registri Epistolarum 10.11.2
Unproofread scanNot analysed yet
Pervenit itaque ad nos magnitudinem tuam usque ad hoc esse impetu furoris ilnpulsam, ut non solum frangi januas monasterii sancti Archangeli, verum etiam diripi exinde quod ibi inventum est, feceris. Insuper autem sic contra abbatcm ejusdem monasterii diceris exarsisse, ut, nisi occultans se iracundiae tuae tempore latuisset, non leve discrimen incurrisset, denique ut metu tuo perterritus de domo in qua se olim receperat exite nuncusque non audeat. Quod ne frustra fecisse forsitan videreris, fugam monachi ipsius qui ad hostes abiit ad ejus, quantum ad nos perlatum est, crimen impirigis, asserens quod cum ipsius voluntate fugerit. Quod si ita est, contristamur, et valde vestram sapientiam miramur. Nam si licitum putatis ut aliorum culpa aliis sit nociva, multi huic possunt crimini subjacere. Diversorum enim nobilium servi, multarum Ecclesiarum clerici, diversorum monasteriorum monachi, multorum judicum homines, sæpe se. hostibus tradiderunt. Ergo si hoc creditur, servorum utique domini, clericorum episcopi, monachorum abbates, diversorum fugitivorum judices, omnes sub culpa sunt et crimine constituti.