Latin
Book 5, Letter 10
Gregory the Great, Registri Epistolarum 10.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut enim veneranda mihi vestra sanctitas novit. per sanctam Chalcedonensem synodum pontifici scdis apostolicae, cui Deo disponente deservio, hoc universitatis nomen oblatum est. Sed nullus unquam decessorum meorum hoc tam profano vocabulo uti consensit, quia videlicet si unus patriarcha universalis dicitur, patriarcharum nomen caeteris derogatur. Sed absit hoc, absit a Christiani mente id sibi velle quempiam arripere, unde fratrum suorum honorem imminuere ex quantulacunque parte videatur. Cum ergo nos hunc bonorem nolumus oblatum suscipere, pensate quam ignominiosum, sit hunc sibi quempiam violenter usurpare voluisse.