Latin
Book 7, Book 10, Letter 26
Gregory the Great, Registri Epistolarum 10.26
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Fortunato episcopo Neapoli1ano. Augustinus præsentium porlitor, qui reliquorum saponariorum civitatis vestrae vice sese dixit esse transmisSum, questus nobis est quod Joannes vir clarissimus palatinus multis eos frustra affligat iucommodis, a atque nova plurima eorum corpori præjudicialiter nitatur imponere. Denique ut, sicut ait, eos promiltere sibi compellat ut si quis arti eorum sociari voluerit, quidquid commodi de introiLu ejus accesserit, ipsi proficiat. Adjiciens quoque pactum inter se de quibusdam rationabilibus artis suae capitulis, juxta priscam consuetudinem omnium consensu, interposita esse pcena confectum, atque id sacramento interveniente firmatum, et ab eo nunc velle quosdam ex suis, ejus videlicet patrocinio fretos, abscedere, atque ita cOnlravenire cupientibus tuitionem impendere, ut, quod dici grave est, plus in defensione ejus præsumptionem habeant, quam de poena penuriam, vel de sacramento præstito pussint habere formidinem. Quod si ita se res habet, quia eliam ipsi quod agit adversum est, quippe qui alieno se peccato sua defensione constituit esse participem, fraternitas vestra paterna eum adhortatione conveniat, ut ab hujusmodi se actu cohibeat, et praejUdicialiter illis nihil imponat, nec eos dispendiis quibuslibet contra rationem affligat. Pariter etiam providendum est ut et pactum, ubi sacramenta sunt præstita, conservetur, et cum dispendio animæ suæ temporalia lucra contraveniendo non appetat, ne et perjurii crimen incurrat, et commoda prave desiderata non capiat. Et si, quod non credimus, admonitionem vestram prædictum Joannem virum clarissirnum videtis forte differre, cum eminentissimo filio nostro præfecto stricte loquimini, ut ipse hoc, sicut in præsenti dici fecimus, quomodo praeviderit, rationabiliter faciat emendari, quatenus et eos qui tuitionis nostrae suffragia quaesiverunt quorumdam voluotas iniuste non opprimat, et ille ab opere se indeoenti prohibitum, pro sua magis animæ utilitate coguoscat. c Datum mense Maii, indict. 3