Latin
Book 7, Book 10, Letter 3
Gregory the Great, Registri Epistolarum 10.3-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Fantino defensori. Manci pia juris Romani, spectabilis memoriæ viri, qui in domo sua quae Neapoli sita est monasterium ordinari constituit, habitare in Sicilia perhibentur. Kt quia monasterium ipsum juxta vo'untatem ejus, Deo auctore, noscitur ordinatum, experientia tua praesentium portitoribus. qui b ad recolligenda mancipia ipsa illuc directi sunt, omni studio snlatiari festinet, et recollectis eis, possessiones illis ubi laborare debeant, te solatiante, conducat. Et quidquid eorum labore accesserit, reservato unde ipsi possint subsistere, rcliquum ad praedictum monasterium experientiæ tuæ cura annis singulis, auxiliante Domino, transmittatur.