# Registri Epistolarum 10.3

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 5, Letter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/10.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/10.3

Propterea sanctitas vestra in suis epistolis neminem unquam universalem nomine., ne sibi debitum detrahat, cum alteri bonorem offert indebitum. Nec hac in re de serenissimis dominis animum vestrum mordeat sinistra suspicio, quia omnipotentem Dominum metuit, et contra statuta evangelica, contra sacratissimos canones agere aliquid nullo modo consentit. Ego vero quamvis a vobis per longa terrarum atque maris intervalla disjunctus sim, som tamen omnino vobis corde conjunctus. Idque de vestra beatitudine erga me modis omnibus contido, quia cum me vicissim diligitis, a me non longe estis. i Unde magis gratias referimus grano illi sinapis (Matth. XIII, 3i, 32), quia ex modici despicabilisque seminis specie ita est, ramis ex eadem radice surgentibus atque sese distendentibus usquequaque diffisus, ut in eis volatilia caeli cuncta nidi- ' licent. Gratiaque eit fermento illi, e quod tribus rarinæ satis totius humani generis massam ill unuate conspersit (Mattk. XIII, 33). Atque parvo lapidi, qui abscissus de monte sine manibus, occupavit universam faciem orbis terrae (Dan. II, 55). Qui ad hoc se usqucquaque distendit, i ut ex humano genere in unitatem redacto, totius corpus perficeretur Ecclesix, atque ita ad totius compaginis pertineret commodum membrorum partialis ista distinctio.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
