Latin
Book 7, Book 10, Letter 30
Gregory the Great, Registri Epistolarum 10.30
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Gastorio notario. Experientiae tuas in praesenti nos recolis præcepisse ut de possessione quae monasterio sanctorum Marci, Marcellini et Feliculse, quod Ravennæ situm cst, largitatis titulo dicitur esse concessa, quia causam bene nosti, debuisses quod justum est facere. Pro qua re hac te iterum nostra praeceptione duximus commonendum, ut in re ipsa vigilans debeas esse atque sollicitus. Eto si manifeste donatam esse cognoveris, et nihil est quod a partibus nostræ objici possit Ecclesiae, impedimentum aliquod monasterio ad tenendum ipsim possessionem non faciis. Si vero quia, prout diximus, causa hcne libi est cognita, habes quod juste possit pro Ecclesiae partibus allegari, electorum te cum parte altera necesse cst subire judicium, ut et veritas cognosci, et quod æquitalis ordo suaserit, valeat definiri.