Latin
Book 7, Book 10, Letter 36
Gregory the Great, Registri Epistolarum 10.36
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Maximo episcopo Salonitano. Ad Romanam veniens urbem communis filius presbyter Veteranus ita me podagrae doloribus debilem reperit, ut fraternitatis tuae epistolis per me respondere nullatenus valuissem. Et quidem de Selavorum gente, quae vobis valde imminet, et affligor vehementer et conturbor. Affligor in his qua jam in vobis patior; conturbor, quia per Istriæ aditum jam ad Italiam intrare coeperunt. De Juliano antem Scriboue quid dicam, quando ubique video quia nobis peccata nostra respondeant, ut et foris a gentibus, et intus a judicibus conturbemur? Sed nolite de talihns omnino contristari, quia qui post nos vixerint deteriora tempora videbunt; iia ut in comparatione sui temporis fclices nos xstimeut dies ha-buisse. III quantum vero prævalet fraternitas tua, opponere se pro pauperibus, pro oppressis debet. Quae etiam si prodesse minime valuetil, ipsa omnipoienti Dco mentis devotio suflicit quam dedit. Scriptum est enim: Eripe eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses (Prov. xxiv, 11). Quod si dixeris: Vires non suppetunt, qui inspector est cordis, ipse intelligit. In omne ergo quod agis inspectorem cordis appete habere placatum. Quidquid vcro est unde illi placeas, facere non omittas. Nam humani terrores et gratiæ fumo sunt similes, qui levi aura raptus evanescit. Hoc ceriissime scito, quia p! acere Deo et pravis hominibus nullus potest. In tanto ergo sc aestimet fraternitas tua omnipotenti Deo placuisse, quanto se perversis hominibus displicuisse cognoverit. Ipsa tamen defensio pauperum moderata et gravis sit, ne si quid nimis rigide agitur, ex juventute vos arbitrentur homines superbire. Sed talis nccesse est ut inveniatur pro oppressis nostra defensio, quatenus et humiles protectionem sentiant, et oppressores non facile inveniant quod ex malivola mente reprehendant. Atlende ergo quod ad Ezechielem dicitur: Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas (Ezech. II. 6). Et beatus Job ait: Frater fui draconum, et socius struthionum (Job xxx, 29). EI Paulus discipulis dicit: In medio nationis pravæ et perversæ, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Philip. II, ł5). Tanto ergo debemus cautius ambulare, quanto nos scimus inter Dei inimicos vivere. a De Phoiinianistis autem fraternitas tua sit omnino sollicita, et, sicut coepit, studeat quatenus ad sinum sanctæ Ecclesiæ revocentur. Si qui vero ad me venire voluerint, et rationem recipere, prius jusjurandum praebeant quia non permittunt suis quod in eorum errore, etiam ratione recepta, persistant. Et postmodum eis tua sanctitas promittat, quia a me nullam violentiam patientur, sed rationem reddo. Si veritatem cognoverint, e suscipiant; si non cognoverint, illæsos dimitio. Si qui vero contra vos ex eis ad nos venire voluerint, minime eos fraternitas tua retineat, quia venientes aut rationem recipient, aut scito quia prnrecto terram illam ulterius non videbunt. (Cf. Joan. Diac. I. iv, c. 55.)