Latin
Book 7, Book 10, Letter 37
Gregory the Great, Registri Epistolarum 10.37.2
Unproofread scanNot analysed yet
Cognoscentes igitur quale studium in præparandis dromonibus gesseritis, sollicitudinem vestram, dcsiderato nuntio, relevamus, indicantes cum Langobardorum rege usque ad mensem Martium futurae quartae indictionis, de pace, propitiante Domino, convenisse. Quae si retineatur ignoramus, quia idem rex obiisse postea nuntiatus est, licet adliuc habeatur in ertum.