# Registri Epistolarum 10.4.2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 10, Letter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/10.4.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/10.4.2

Hoc quoque nobis de praedicto presbytero nuntiatum est, quod Victorianus quidam presbyter ei cum diversis rebus vel ornamentis auctoritate sua pecuniam commendasset: qui duin deposilum abnegaret, judicio habito convictus est, et ut reddere debuisset addictus. Et quia, eo restituere id quod condemnatus estdiflereute, is qui deposuisse dicitur obiit, et necessitate ejus perhibentur filii laborare, et hoc experientia tua diligenter inquirat, atque ita, salva ratione, ad finem hanc causam perducat; dummodo, si ita est, nec ille res alienas pertida mente retineat, et orphani quod suum est vel amisso patre recipiant.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
