Latin
Book 7, Book 10, Letter 42
Gregory the Great, Registri Epistolarum 10.42.2
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero, quod non optamus, erroris bujus deprehenduntur jaculo vulnerati, ecclesiasticae adhortationis est eis adhibenda curatio, ut aut inter oves dominicas, si sanati fuerint, permaneant, aut ab unitate ecclesiastici corporis excidantur, quatenus et mag- I num ex damno modico lucrum fiat, et totum faciat liberuln pars amissa. Nam et providi solliciLudo pastoris est ut ovem languidam quae curationem non recipit, ne alias languoris sui labe contaminet, a sanarum consortio non differat ejicere; sciens caeterarum se sanitatem non aliter nisi hujus posse ejectione servare. Proinde ilerum fraterna charitate commoneo ut summa hoc vigilantia perscrutari, et summo quae scripsimus servare studio debeatis, ne rectam fidem quam geriiis dubiam aliorum consortio faciatis. Nam qui non corrigit resecanda, committit. Itaque magna vobis sollicitud ne, magna omnino provisione pensandum est, ut nec aliis eorum persona scandalum, nec vobis opinio sit nociva, quatenus tanto fraternitati vestræ de couimissis ovibus pastoris lucra proficiant, quanta vos ad earum custodiam et sincera dilecLio et credita fecerit cura sollicitos.