Latin
Book 7, Book 10, Letter 45
Gregory the Great, Registri Epistolarum 10.45.3
Unproofread scanNot analysed yet
Unum autem caballum vobis qualem invenire potuimus, de benedictione sancti Petri transmisimus, ut habeatis cum quo post infirmitatem vectari possitis. De causis vero pro quibus latores praesentium buc venerunt quid actum sit, ipsorum omnia renuntiatione cognoscetis. Praeterea Ecclesiis ad quas eine labore potestis accedere fraternitas vestra officium visitationis impendat, ut ii qui illic Deo propitio baptizantur inconsignati non debeant remanere.