Latin
Book 7, Book 10, Letter 48
Gregory the Great, Registri Epistolarum 10.48
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Leontio elconsuli. Scientes gratia paterna vos scripta suscipere, si illud peragere studeamus, gloriam vestram ultro non est dubium operari, quia filiorum nostrorum desideria non patimur contristari. Et ideo quia gloriosus filius noster Apollonius, magister militum, lator præsentium, nostris se apud vos voluit apicibus commendari, salutantes gloriam vestram paterna dilectione, petimus ut salva ratione gratiam vestri favoris inveniat, et patrocinii opem in quocunque necesse fuerit consequatur, quatenus dum gloria vestra ea quæ sponte consuevit impendere nostrae quoque commendationi praestiterit, et ipse se optatum in vobis gaudeat invenire subsidium, et nos uberes sincerissimae bonilati vestrae gratias refe-. . annus.