Latin
Book 5, Letter 10
Gregory the Great, Registri Epistolarum 10.5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia pax nisi in dnabus partibus firmari non valet, cum hanc mali fugiunt, boni tenere medullitus debent. Unde et mire dicitur, Quod ex vobis est, ut videlicet in nobis mancat, etiam cum pravorum hominum mente repellitur. Quam videlicet pacem tunc veracitcr tenemus, cum superborum culpas charitate simul et justitia insistente prosequimur, cum eos diligimus et eorum vitia odio habemus. Opus quippe Dei homo est, sed opus hominis vitium. Nos ergo discernamus quid Deus, quid item homo fecerit, neque prop:er errorem odio habeamus hominem, neque propter hominem diligamus errorem.