Latin
Book 7, Book 10, Letter 52
Gregory the Great, Registri Epistolarum 10.52.2
Unproofread scanNot analysed yet
De persona autem gloriosi Libertini quaedam ad nos ante pervenerant; et necesse fuit ut ca vobis sicut revera filiis quos uiligimus minime taccremus. Et quantum in gloriæ vestrae epistolis invenimus, moteste illa, quod non decuit. suscepistis, quando nihil asperum scripsisse meminimus, sed hortati sumus ut cum eo charitatem et gratiam haberetis. Sed quia, b ad haec aspera vobis rescribentibus, ne ipsam ad nos epistolam mitteretis per somnium vos scripsistis esse prohibitos, omnipotenti Deo gratias agimus, qui sic vos vigilantes custodit, ut etiam dormientes admoneat. Sed Quia in eodem somnio et a me vos de eadem causa reprehensos scribitis, qualis sim vel ex hoc colligite. Et quando vos paterna adhortatione e commoneo, moleste suscipere non debetis, quia qui dormientibus purus sum, vigilantibus duplex esse non patior