Latin
Book 7, Book 10, Letter 65
Gregory the Great, Registri Epistolarum 10.65.2
Unproofread scanNot analysed yet
vestrum modica voluit dilatione differri, ut, docentihus miraculis, et amor vobis cresceret in veneratione sanctorum, et major fieret exsultatio gaudiorum. Quia ergo a in effectu postulatae rei gloriae vestræ vota completa sunt, hortamur ut cujus prædieatores colitis, ejus sollicite mandata servetis. Et sicut religiosa devotione terrena sanctorum honoribus loca construitis, sic quoque cum eis mansionem vobis procurare in coelestibus festinetis, quatenus et hic illos in omnibus adjutores et in futura mereamini habere vita consortes. *