Latin
Book 7, Book 10, Letter 67
Gregory the Great, Registri Epistolarum 10.67
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Hilario notario. Navem in qua Vitalis præsentium portitor navigat ad dilectissimam filiam nostram Adeodatam abbatissam, pro sustentatione monasterii sui emissam eognoscas. Qua illuc veniente, hac tibi auctoritate praecipimus ut ita eam in cunctis tuearis, atquo ab omni angaria vel onere eluere excusareque festines, ac si specialiter nostra sit. Nam nostri causa in eodem monasterio tanta congregatio, De >propitio, degere comprobatur, ut plus illi solatiari atque concurrere quam nostrae in omnibus festinemus Ecclesiæ. Et ideo postquam voluntatem nostram experientia tua circa prædictum monasterium talem esse cognoscit, ita se in tuitione supradictæ, ut diximus, navis impendat, ut te illic posito, nullam moram vel impedimentum ab aliquo valeat sustinere. Naui si, quod non credimus, in aliquo negligens esse teutaveris, vehemeotcr te nostram noveris offensatn incurrerc.