# Registri Epistolarum 10.68

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 10, Letter 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/10.68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/10.68

Gregorius a Opportuno de Aprutio. Pervenit ad me quia, ex eo tempore quo dilectionem tuam verbis asperis propter quædam qu:c mihi jure displicucrant contristavi, magna libi sit oborta tristitia atque continuus animi moeror. Unde te, dilectissime fili, volo cognoscere quia ego illa verba non asperitate cordis sed amore tuae animae sum locntus. Tu itaque ad omnipotentem Deum tota men:e convertere; quam nihil sit fugitiva præsens. vita considera; aeterna præmia lucrari festina; in quantum virtus sufficit, castiga carnem, quæ, quandiu in voluptatibus vixit, animam castigavit. Benignitatem tuam proximis exhibe, psalmodiae et lacrymis horas vitae frequentius impende, illata mata a proximis æquanimiter tolera. Si contra veritatem injuriam pertuleris, lucrum puta, ut hac agens, per temporalia quae despiciendo pateris, ad cælestia regna pertingas. Otnnipotens autcm Deus cor et corpus tuum caelestis gratiæ salute perfundat, ut de ejus Spiritu et recta interius sentire et recta exterius sufficias agere.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
