# Registri Epistolarum 10.7

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 5, Letter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/10.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/10.7

Sed quemadmodum illius gubernante gratia petendum est ut nulla nos superveniens exterius unda conturbet, ita ex totis crandum est visceribus, rratres charissimi, ut suae providentiae dextera cUlnulum seulinæ in nobis interioris exhauriat. Adversarius quippe diabolus qui contra humiles sæviens, sicut leo rugiens circuit quarens quem devorel (I Petr. v, 8), non jam, ut. cernimus, caulas circuit, sed ita valide in quibusdam Ecclesiæ necessariis membris dentes figit, ut nulli sit dubium quia nisi unan miter, favente Domino, cunctorum provida pastorum turba concurrat, omne, quod absi!, cirius ovile dilaniet. Perpendite, fratres charissimi, quis e vicino subsequitur, cujus et in sacerdotibus erumpunt lam perversa primordia. Qnia enim juxta est iiic de quo scriptum est: Ipse est rix super universos filios superbiæ (Job, XLI, 25); quod non sine gravi dołore dicere compellor, frater et cœpiscopus noster Joannes mandata dominica, apostulica præcepta, regulas Patrum despiciens, cum per elationem praecurrere conatur in nomine.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
