# Registri Epistolarum 105

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Ut a quorumdam molestiis Catellam, salva justitia, tueatur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/105

Gregorius Januario archiepiscopo Caralis Sardiniæ. Si ipse Dominus noster viduarum se maritum, orphanorumque patrem Scripturae sacrae profitetur testimonio, nos quoque membra corporis ejus ad imitandum caput summo debemus mentis affectu intendere, et, salva justitia, orphanis et viduis præsto, si necesse sit, esse. Et quia insinuatUm est nobis Catellam religiosam, feminam habentem filium suum hie in sancta Romana Ecclesia, cui Deo auctore præsidemus, militantem, quorumdam immissionibus vel inquietudinibus molestari, de ea re fraternitatem vestram scriptis præsentibus necesse duximus adhortandam ut eidem praedictae feminae tuitionem terre, salva justitia, non declinet, sciens quod de hujuscemodi rebus et Dominum sibi debitorem faciat, et nostram circa se charitatem magis astringat. Causas enim prædictæ feminæ, sive sint, sive fuerint, vestro volumus judicio terminari, ut foralis illi iraquietudo submoveri debeat, et tamen a judicii justitia nullatenus excusetur, Oro autem Dominum, qui viam vestram cursu ad se prospero dirigat, et ad regnum venturæ gloriae propitiatus ipse perducat.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
