# Registri Epistolarum 116

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, De Restituendis Taurominitanœ Erclesiœ possessionibusatque pecuniis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/116

Gregorius Petro subdicaono. Quanto apostolicæ sedi ab Ecclesiis reverentia æteris exhibetur, tanto eam in earum decet esse nitione soll citam. Et quia domus vel fines atque possessiones a Tauromnitanæ jui Ecclesiæ pertinentes ab actionariis dicuntur nostræ Ecclesiæ contra rationis ordinem occupatæ, experientiæ tuæ præsentis hujus præcepti pagina doputamus, quatenus, cognita veritate, si ita est, cuncta quæ occupata didiceris in ante fatæ Ecclesiæ perisse jura restituas. Quia vero perventi ad nos, vivente adhuc Victorino episcopo, ejusdem Ecclesiæ perisse pecunias, ad earum requisitionem te Secundino fratri et coepiscopo nostro volumus præbere solatia, et utilitatibus ejusdem Ecclesiæ in quo necessarium fuerit salva æquitate concurrere. Ita etinim cunta quæ in hujus præcepti pagina continentur effectui macipare festina, ut de æquitate servata præfati episcopi relationibus ipse lauderis.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
