Latin
Book 2, Letter 12
Gregory the Great, Registri Epistolarum 12
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Castorio episcopo de Arimino. Timothea illustris femina petitoria nobis insinuatione suggessit, quod habetur in subditis, intra civitatem Ariminensem in loco juris sui oratorium se pro sua devotione fundasse, quod in honorem sanctæ crucis desiderat consecrari. Et ideo, frater charissime, si in ture civitatis jure memorata construc in consistit, *et nullum corpus ibidem constat humatum esse, percepta primitus donatione legitima, id est totius facultatis rjus, exceptu ran. ilia, mobilium vel immobilium seque moventium unciis octo, retento sibi usufructuario dirbus vitæ suar, gestisque municipalibus alligata, pradictum e oratorium i absque missis publicis solemniter consecrabis, ita ut in eodem loco nec futuris temporibus baptisterium construatur, nec presbyterum constituas cardinalem. Et si missas forte ma'ueril fieri ibi, a dilectione tua presbyt rum noverit postulandum, quatenus nihil aliud a quolibet alio sacerdote ullatcnus præsumatur. h Sanctuaria vero suscepta sui cum reverentia collocabis