Latin
Book 11, Responsio beati Gregorii papæ
Gregory the Great, Registri Epistolarum 1272
Unproofread scanNot analysed yet
Et quidem in Anglorum Ecclesia, in qua adhuc solus tu episcopusinveniris, ordinareepiscopum a non aliter nisi sine episcopis potes. Nam quando de Galliis episcopi venient, illi in ordinationem episcopi testes tibi assistent. Sed (Grat. dist. 80, c. 6) fraternitalem tuam ita volumus in Anglia episcopos ordinare, ut ipsi sibi episcopi longo intervallo minime disjungantur, quatenus nulla sit necessitas c ut in ordinatione alicujus episcopi convenire non possint. Pastorum quoqne aliquorum praesentia valde est utilis, ut facillime debeant-convenire. Gum igitur, Deo auctore, ita fuerint episcopi etiam in propinquis sibi locis ordinati. per omnia episcoporum ordinatio sine aggregat tribus vel quatuor episcopis fieri non debet. Nam ill ipsis rebus spiritalibus, ut sapienter et mature disi onantur, exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus. Certe enim dum conjugia in mundo celebrantur, conjugali quique convocantur, ut qui in via jam conjugii præcesserunt d in subsequenti quoque gaudio misceantur. Cur non ergo et in hac spiritali ordinatione OUI per sacrum mysleriuin homo Oo conjungitur tales conveniant qui vel in profectu ordinati episcopi gaudeant, vel pro ejus custodia omnipotenti Domino preces pariter fundant?