Latin
Book 11, Concessio Gregorii
Gregory the Great, Registri Epistolarum 1276
Unproofread scanNot analysed yet
Fecimus quod petisti, quatenus populus qni in loco quondam sancti Sixti martyris ctrpus dixerunt venerari, quod ture fraternitati nec verum nee veraciter sanctum videtur, certa sanctissimi et probatissimi martyris beneficia suscipiens, colere incerta non de. beat. Mihi tamen videtur quia si corpus quod a populo cujusdam martyris esse creditur nullis it ic miraculis coruscat, et neque aliqui de antiquioribus existunt qui se a parentibus passionis ejus ordinem audisse fatcant':r, ili reliquiæ quas petisti scorsum condendæ sunt, ut locus in quo præfatum corpus jacet modis omnibus obstruatur, nec permittatur populus certum deserere, et incertum venerari