# Registri Epistolarum 129

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 2, fropæanis monachis, si religiose vivant, modis omnibus subveniendum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/129

Gregorius Petro notario. Monasterium sancti Archangeli, quod b Tropæis est constitutum, indicante praesentium portitore, victus habere necessitatem didicimus. Ideoque experientia tua diligenter inv gilel; et si ejusdem loci monachos bene se tractare noveris, in ibas eos necessitatem babere manifesta veritate patuerit, eis subvenire hac auctoritte suffultus, modis omnibus festinabis, sciturus tuis esse rationibus quid quid nostra præceptione praebueris imputandum. Sed et terrulam Ecclesiae nostre vicinam sibi, quam solidum unum et tremisses duos pensitare asserunt, si ira cst, e libellario nomine ad summam tremissis unius habere concede. Studii ergo tui sit hæc omnia ita complere, si, sicut diximus, ejus loci monachi in Dei servitio, sicut decet, solerter perstiterint. (Cf. Juan. Diac. I. II, c. 55.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
