# Registri Epistolarum 13.2-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 11, Letter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/13.2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/13.2-2

Convocandi enim sunt dispersi Ecclesiae filii, eis. que Scripturae sacrae est testimoniis ostendendum, quia omne manufactum adorari non licet, quoniam scriptum est: Dominum Deum luum adorabis, et illi soli servies (Luc. IV, 8). Ac deinde subjungendum quia picturas imaginum, quae ad ædificationem imperiti populi fuerant factae, ut nescientes litteras, ipsam historiam intendentes, quid actum sit discerent, quia. transisse in adorationem videras, idcirco commotus es, ut eas imagines frangi præciperes. Atque eis dicendum: Si ad hanc instructionem ad quam imagines antiquitus factae sunt habere vultis in Ecclesia, eas modis omnibus et fieri et ha. beri permitto. Atque indica quod non tibi ipsa vbio historiae, quae pictura teste pendebatur, displicuerit, sed illa adoratio quae picturis fuerat incompetenter eJbibita. Atque in his verbis eorum mentes demulcens, eos ad concordiam tuam revoca. Et si quis imagines tacere voluerit, minime prohibe, adorari vero imagines modis omnibus veta. Sed hoc sollicite fraternitas tua admoneat, ut ex visione rei gestae ardorem compunctionis percipiant, et in adoratione solius omnipotentis sanctas Trinitatis humiliter presternantur.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
