# Registri Epistolarum 14-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/14-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/14-2

Gregorius a Demetrio episcopo Neapolitano. Stephanus praesentium portitor, cum de quibusdam Mei capitulis ejus a via veritatis nutaret iotentio, pro hujus rei dubietate a catholicæ se ecclesiae cemmunione suspenderat, donec eam Dens, veritatis judex, ad viam rectitudinis revocaret, quem recepta satisfactione in Ode catholica communicasse cognoscas. Sed quia eum quosdam dubietatis suae socios ibidem in Neapolitana civitate habere comperimus, hoc nobis de his quoque præfatus Stepbanus pollicitus esse dignoschur; ut si eorum ambiguitatem animae nostrae interpositionis periculo sanaremus, ipsos etiam ad communionem catholicam sine mora posse vet replicatione converti. Pro qua re præsenlibus epistolis admonemus, nostra fide, nostroque sicut ipsi videntur, poposcisse periculo, cos in fidem catholicam communionemque suscipite, quibus potestis modis ad lucem de tenebris revocate. Ne postquam ad nos hujusmodi causa perlata est, si silentio præterimus, de animabus eorum, negligentiae possimus subire jacturam.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
