Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Eam de morte Eutherii consolatur
Gregory the Great, Registri Epistolarum 15
Unproofread scanNot analysed yet
a Gregorius Clementinæ patriciæ. Epistolam gloriæ vestræ suscipientes, qu:r de transitu b Eutherii quondam magnificæ memoriae loquebatur, indicamus non minus animos nostros quam vestros esse tali mœrore confusos, en quod opinionis probatæ viros huic paulatim subtrahi mundo conspicimus, cujus ruina in ipsis jam causarum effectibus comprobatur. Sed huic uas solerti decet conversionis cautela subducere, ne sua nos secum pariter ruina circumplicet. Et quidem amicorum nos amissio tanto debet tolerabilius contristare, quanto amissuros nos illos conditio mortalitatis eXposcit. Sed tamen anaissum carnalis vitæ subsidium potens est ille consolari, qui ut ad imeretur permittendo concessit, et ipse ad locum qui destitutus erat consolator accedere. c Diaconum vero Anatholium G'rat. dist. 59, cap. 3), quem ad vos dirigi pu. poscistis, hoc nos facere non posse, causae magis modus, quam rigoris austeritas facit. J Vicedominum enim eum constituimus, cujus arbitrio episcopium commisimus disponendam.