Latin
Book 3, Letter 16
Gregory the Great, Registri Epistolarum 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Petro episcopo a de Baricis. Licet fraternitatem tuam piis se causis non dubitemus sponte impendere, verumtamen quia proniorem eam nostra fieri arbitramur epistola, idcirco præsentibus tibi indicamus apicibus horum latorem Valerianum presbyterum pro redemptione captivorum tu illas partes advenisse; cui tanto enixius ia omnibus debetis ferre solatium, quanto eUn mercedis intentione longinqui itineris laborem assumpsisse cognoscitis. Sic enim et hic qnod intendit, te adjuvante, perficiet, et fraternitas tua pro impenso solamine magnam apud Deum, sicut desiderat, retributionein inveniet. c Mense Januario, indictione 11.