Latin
Book 6, Letter 16
Gregory the Great, Registri Epistolarum 16.2
Unproofread scanNot analysed yet
a Relectis igitur in concilio quæ contra Joannem Cbalcedonensis presbyterum Ecclesiæ acta sunt, simul et serie judicati, majorem illum injustitiam sustinuisse cOlnovianus, quippe quem clamanten1 se atque monstrantem catholicum esse, non reatus culpa sed diu accusatio iucerta contrivit, in tantum, uiaaccusatores ipsius Marcianistarum quam commemorabant hæresim se nescire aperta responsione professi sunt. b Et qui illico in,ipso fuerant judici limine repellendi, in accusat:one ejus permanere incerLi permissi sunt. Sed ne dicta eum salem lacerare potuisset opinio, libellum fidei protulit, in quo se patenter ostendere fidei rectæ professorem studuit et sequacem. Sed hunc a sanctissimo Joanne fratre et coepiscopo nostro judices deputati, injuste ac irrationabiliter negligentes, dum in ejus se n! terentur occupare gravamine, a se potius reprehensibiles ostenderunt. Nam nullus ambigit infidelitatem esse, fidem fidelibus non habere. Quia ergo omnibus subtiliter rimatis atque tractatis, catholicum suprascriptum Joannem presbyterum sancti concilii mecum definitio, divin potentiae revelante gratia, deelaravit, nec quædam in ipso haereticae macula pravitatis inventa est, ohsecro ut pia serenitatis vestrae protectio illæsum illum ab omni molestia servari præcipiat, nec catholicæ fidei confessorem aliquam sinat inquietudinem sustinere. Nam veraciter proHtenti non credere, non est hæresim purgare, sed facere. Quod si licuerit, surget infidelitatis occasio, ei ipsi in eas quas incaute volunt emendare culpas incurrunt.