Latin
Liber Dec(Mus Quartus, Letter 16
Gregory the Great, Registri Epistolarum 16.3-2
Unproofread scanNot analysed yet
-Sunt etiam quædam eccle ire in nostra provincia super quaruM consecrationibus dubitatur, ei tam propter antiquitatem, quam et propter earum custodum incuriam, nescitur utrum dedicatæ ab cpiscopis fuerint, necne. Super quibus omnibus nos a vestra sanctitate ac vestræ sanctæ sedis auctoritate instrui precamur; et utrum ea quæ, sicut prædiximus, vos praefato consodali nostro Augusuno episcupo et Anglorum genti scripsisse audivimus, specialiter eis aut generaliter omnibus scripta sint scriptis vestris imbui quæ. imus, etdehacsivede aliis praescriptis rebus pleniter informari cupimus. Nos enim ea quæ tegimus, et observari a fidelibus cognovimus, non increpando, quod absit, vobis significamus, sed quid rationabiliter et fideliter super his observare debeamus requitrimus. Et quoniam non modicum murmur super bac re nobiscum versatur, quid respondere fratribus et coepiscopis nostris debeamus a vobis quasi a capite responsum quærimus, ne super bis ancipites remaneamus, aut murmur illud tam vestris temporibus quam posteris inter nos aut alios remaneat, rumorque vester, qui semper bonus et optimus tuit, detractionibus laceretur, vel subr getur, aut nomen vestrum, quod absit, supervententibus temporibus blasphemetur. No3 enim quæ recta sunt auctore Deo humiłi corde servantes, uno vinculo charitatis vobis constricti, vestrarn religionem in omnibus, ut fideles alumni defendemes, a vobis quae tecta sunt quærimus scimus enim ut semper sanctæ seclis præsules primo apostoli, deinde successores eorum Iecerunt, vos universalis Ecclesiæ, et maxime epscoporum, qui oculi propter contemplationem et speculationem vocantur Domini, curam gerere, ac de religione et lege nostra assidue cogitare, sicut scriptum est: Beatus qui meditabitur in lege Domini dia ac nocte (Psal. i, i). Quæ meditatio non lectione per figuram litteraru tantum conspecta, sed exuberante in vobis Christi gratia, in vestra cognoscitur conscientia immobiliter insita. Nullatenus de vestro corde recedente lege Christi Domini sacrosancta, sicut ill Psalmis dicit Propheta: Os justi meditabitur sapientium, et lingua ejus loquetur judicium: lex Dei ejus in corde ipsius (Psal. XXXVI, 30), non atramento sed Spiritu Dei vivi vestris in arcanis conscripta; non igitur in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis. EXitinguatur, oramus, vestris sapientissimis responsis ot auxiliis omnis tenebrarum caligo, ut lucifer vobis resplendeat per vos, sanctissime Pater, et dogmatica definitio omnes ubique lætiflcans, qnia gloriosi sanctae Ecclesiæ Patres propria et piissima dogmata ill aeternæ vitæ firmana hurediatem prædicasse noscuntur- Et subscriptio: Incolumem vos ea Deo placitum, sancte; Pater patrum, orantem pro nobis Dominus cuslodiat iti ævum. Amen.