# Registri Epistolarum 16

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/16

Gregorius a Severo episcopo b Aqnileiensi. Sicut gradientem per avia, carpentem denuo rectum tramitem tota Dominus aviditate complectitur, ita demum de deserente cognitam veritatis viam majore mœrore quam gaudio quondam de convertente lælalus fuerat contristatur, quia minoris exCessus est veritatem non cognoscere, quam in eadem cognita non manere. Aliudque est qnod ab errante committitur, aliud quod per scientiam perpetratur. Et nos si quidem quantum incorporatum te jampridem fuisse in unitate Ecclesiae gavisi fueramus, abundantius nunc dissociatum a catholica societate confundimur. Pro qua re inminente latore præsentium, juxta christianissimi et sercnissimi rerum domini jussionem, ad beati Petri apostoli limina, cnm tuis sequacibus venire re volumus, ut auctore Dea aggrega:a synodo, de ea quae inter vos vertitur dubietate judicetur. (Cr. Paul. Diac. l. III, c. 12; Joan. Diac. I. IV, c, 58.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
