Latin
Book 2, De obedientia Constantio tribuno exhibenda
Gregory the Great, Registri Epistolarum 160
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius universis militibus Neapolitanis. Summa militiae laus inter alia bona merita haec est, obedientiam sanctæ reipublicae utilitatibus exinbere, quodque sibi utiliter imperatum fuerit, obtemperare; sicut et nunc devotionem vestram fecisse didicimus, quae epistolis nostris, quibus maguificum virum Constantium tribunum custodiæ civitatis deputavimus præesse, paruit, et congruam mi- Llaris devotionis obedieutiam demonstravit. Unde scriptis vos præsentibus curavimus admonendos, uti praedicto viro magnifico tribuno, sicut et fecistis, omnem debeatis pro serenissimorum dominorum utilitate vel couservanda civitate obedientiam exhibere, quatenus quidquid a vobis hactenus bene gestum agnoscitur, per præsentis temporis vigilantiam ac sollicitudinem augmentetis.