# Registri Epistolarum 160

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 2, De obedientia Constantio tribuno exhibenda. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/160

Gregorius universis militibus Neapolitanis. Summa militiae laus inter alia bona merita haec est, obedientiam sanctæ reipublicae utilitatibus exinbere, quodque sibi utiliter imperatum fuerit, obtemperare; sicut et nunc devotionem vestram fecisse didicimus, quae epistolis nostris, quibus maguificum virum Constantium tribunum custodiæ civitatis deputavimus præesse, paruit, et congruam mi- Llaris devotionis obedieutiam demonstravit. Unde scriptis vos præsentibus curavimus admonendos, uti praedicto viro magnifico tribuno, sicut et fecistis, omnem debeatis pro serenissimorum dominorum utilitate vel couservanda civitate obedientiam exhibere, quatenus quidquid a vobis hactenus bene gestum agnoscitur, per præsentis temporis vigilantiam ac sollicitudinem augmentetis.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
