Latin
Book 3, Letter 18
Gregory the Great, Registri Epistolarum 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Theodoro consiliario. Ecclesiasiicis utilitatibus desudantes (Grat. XII, q. 2, c. 67) ecclesiastica dignum est remuneratione gaudere, ut qui se voluntariis obsequiorum necessitatibus sponte subjiciunt, digne nostris provisionibus consolentur 8. Quia igitur te Theodorum virum eloquentissimum consiliarium nostrum mancipiorum cognovimus ministerio destitutum, ideo puerum nomine Acosimum, natione Siculum, juri dominioque tuo dari tradique praecipimus. Quem quoniam Ira. ditum ex nostra voluntate jam possides, bujus te necesse tuit scripti, pro futuri temporis testimonio ac robore largitatis, auctoritate fulciri, quatenus, Domi. no protegente, secure eum semper et sine ullius re. tractationis suspicione, quippe ut dominus, valeas possidere. Neque enim quemquam fore credimus qui tarn panam largitatem pro tua tibi devotione concessam desideret, vei tentet ullo modo revocare, cum uno codemque tempore, et verecundum sit a decessoribul bene gesta resolvere, 1 et verecundum sit docere caeteros in sua quandoque resolutoriam proferre largitate sententiam.