Latin
Book 13, Letter 18
Gregory the Great, Registri Epistolarum 18.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterca relatum est nobis (Grat. ,caus. 10, <y. 3, c. 9), sanctæ memorare decessoris mei temporibus per Servumdei diaconum, qui jam tunc ecclesia- 8lici patrimonii curam gessit, fuisse dispositum e ut sacerdotes per diversas vestras dioeceses constituti, quoties ad consignandos infantes egredimini, ultra inodum gravari minime debuissent. Summa enim prarfixa fuerat, vobis, ut audio, consentientibus, quae ab eisdem sacerdotibus pro labore clericorum dari debuisset. Atque hoc quod tunc placuit, nunc, sicut dicitur, minime custoditur. Unde fraternitatem vestram admoneo ut subjectis vestris graves non SIUdeatis existere, sed si qua sunt gravamina temperetis, qnia nec ab eo quod semel definitum est deflectere debuistis. Etenim in futura et in praesenti vobis vita prospicitis, si eos qui vobis commissi sunt sine gravamine conservatis.