Latin
Book 5, Letter 18
Gregory the Great, Registri Epistolarum 18.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim fratres tui omnes universalis Ecclesiae episcopi, nisi astra coeli sunt? quorum vita simul et lingua inter peccata erroresque hominum quasi inter noctis tenehras lucent. Quibus dum cupis temelipsum vocabulo elato præponere, corumque nomen tui comparatione calcare, quid aliud dicis, nisi: In cœlum conscendam, super astra cœli exultabo solium meum? An non unlversi episcopi nubes sunt, qni et verbis prædicationis pluunt, et bonorum operum e luce coruscant? Quos dum vestra fraternitas despiciens, sub se premere conatur, quid aliud dicit nisi hoc, quod ab antiquo hoste dicitur: Ascendum super altitudinem nubium? Quae cuncta ego cum nens con picio, et occulta Dei judicia pertimesco, 3ugentur lacrymæ, gemitus se in meo corde non capiunt, quod ille vir sanctissimus domnus Joannes, tantae ahstinenliæ atque humilitatis, familiarium seductione Jinguarum ad tantam Fuperbiam erupit, ut in appctitu perversi nominis illi esse conetur similis, q"i dum superbe esse similis Deo voluit, etiam donatæ similitudinis gratiam amisit; et ideo veram beatiludinem perdidit, quia falsam gloriam quæsivit. d Certe Petrus apostolorum primus, membrum sanctae et universalis Ecclesiæ, Paulus, Andreas, Joannes, quid aliud quam singularium sunt plebium capita? et tamen sub uno capite omnes membra. Atque ut cuncta brevi cingulo locutionis astringam, sancti ante legem, sacti sub lege, sancti sub gratia, omnes hi perficientes corpus Domini, in membris sunt Ecclesiæ constituti, et nemo se un pam universalem e vocari. vo! uit. Vestra autem sanctitas agnoscat quantum apud se tUlneal, quae illo nOluine voc;' ri appetit, quo vocari nullus praesumpsit, qui veraciter sanctus fuit.