Latin
Book 5, Letter 18
Gregory the Great, Registri Epistolarum 18.5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec scio quia vestrae sanctitati ab illis oriuntur qui vobis deceptiosa familiaritate deserviunt, contra quos peto ut vestra fraternitas solerter invigilet, nec se eorum verbis fallendum præbeat. Tanto enim majores hostes credendi sunt, quanto magis laudibus adulantur. Relinque tales; et si omnino decepturi sunt, saltem terrenorum hominum, et non sacerdotum corda decipiant. K Sine mortuos ut sepeliant mortuos suos (Luc. IX, 60). Vos autem cum Propheta dicite: Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mi- Iii Euge, euge (PIal. Lxix, 4). Et rursus: Oleum autem peccaloris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Unde et bene quidam Sapiens admonet: Multi sint pacifici tui, consiliarius autem ait unus tibi de mille (Eccli. VI, 6). Corrumpunt enim bonos mores colloquia mala (1 Gor. iv, 33). . Antiquus enim hostis cum robustum cor irrumpere non valet, subjunctas ei infirmas personas quærit, et quasi contra ana mænia scalis appositis ascendit (Genes. III). Sic Adam per subjunctam mulierem decepit. Sic beato Job cum filios occidit, infirmam mulierem reliquit (Job II, 10), ut qui ejus cor per se minine poterat, sallen) si posset per mulieris verba penetraret. Quicunque ergo juxta vos infirmi ac sæculares sunt, in sua semper suasione atque adulatione frangantur, quia inde æternas Dei inimicitias pariuut, unde ipsi perversi amatores videntur.