# Registri Epistolarum 18.6

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 5, Letter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/18.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/18.6

Certe olim clamabatur per apostolum Joannem, Filioli, novissima hora est (1 Joan. II, 18); secundulI' quod Ventas praedixit. Pestilentia et gladius per mundum sævit, gentes insurgunt genttbus, terræ cancutitur orbis, cum habitatoribus suis terra dehiscens solvitur. Omnia enim quæ prædicta sunt fiunt. lex superbiæ prope est, et quod dici nefas est, sacerdotum ei præparatur exercitus, quia cervici militant elationis, qui ad hoc positi fuerant cat ducalum præberent humilitatis., Sed hac in re,etiamsi nostra lingna minime contradicat, illius virtus contra elationem in ultionem erigitur, qui superbiae vitio per semetipsum speciałiter adversatur. Hinc enim scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jae. IV, 6). Hinc rursus dicitur: Immundus est apud Deum, qui exaltut cor (Proverb. XVI, 5). Hine contra superbicntem hominem scriptum est:Quid i superbit terra et cinis (Eccli. X, 9)? Hinc per semetipsam Veritas dicit: Umni. gui se exal at, humiliabitur (Luc.xiv, 1 1 ).Quae ut nos ad viam vitæ per humilitatem reduceret, in semetipsa dignata est quod nos admonet demonstrare, dicens: Discite a me, qua mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Ad huc namuque unigenitus Dei Filius formam infirmitatis nostræ suscepit: ad hoc invisibilis, non so- III visibilis, sed euam despectus apparuit; ad hoc contumeliarum ludibria, illusionum probra, passionum tormenta toleravit, ut superbum non esse hominem doceret humilis Deus. Quarta igitur hum, I. tatis virtus est, propter quam solam veraciter edocelulam, is qui sine æstimatione magnus est, usque ad passionem morti factus est parvus? Quia enim originem perditionis nostræ se præbuit superbia diaboli, instrumentum redemptionis nostrae inventa est humilit is Dei Hostis quippe noster Inter omnia conditus, viden supra omnia voluit elatus. Redemptor autem noster magnus manens supra omnia, fieri inter omraia dignatus est parvus.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
