# Registri Epistolarum 2-12

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 5, Vices illi suas in regno Childeberti concedit. Monet ut simoniacam labem prohib…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/2-12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/2-12

Quod vero in eis, juxta anuquum morem, usum paUli ac vices sedis apostolicæ postulasti, absit ne aut transitoriæ potestatis culmen, autexterioris cultus ornatum in vicibus nostris ac pallio quæsisse te suspicer. Sed quia cunctis liquet unde in Galliarum regionibus fides sancta prodierit, cnm priscam consuetudinem sedis apostolicae fraternitas vestra repetit, quid aliud duam bona soboles ad sinum matris recurrit? Libenti ergo animo postulata concedimus, ne aut vobis quidquam de debito honore subtrahere, ant praecellentissimi filii nostri Childeberti regis petitionem contempsisse vilcamur. Sed jam nunc siudio majori res indiget, ut cum honor crescit, etiam sołlicitudo proficiat, et erga cæterorum custodiam vigilantia excrescat, vitæ quoque merita subjecta in exemplum veniant, et nunquam sua per suscepti honoris gratiam, sed lucra caelestis patriae vestra fraternitas exquirat. Nostis enim quid beatus apostolus gemens dicat: Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Christi Jesu (Philip. II, 21).

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
