Latin
Book 6, Letter 2
Gregory the Great, Registri Epistolarum 2-14
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius clero ct plebi Ecclesiæ Ravennæ. Pervenit ad nos quosda<n homines, maligni spiritus instigatione pervasos, erga opinionem fratris et coep'scopi nostri Mariniani mentes vestras corrumpere falsa locutione voluisse, dicentes quod idem frater noster minus quam decet sanctam Chalcedonensem synodum veneretur. De qua re omnibus vobis et ipse præsens de integritate suae fidei satisfacit, et nos per omnia testamur eum a cunabulis in sanctæ universalis Ecclesiæ gremio nutritum rectam prædicationem fidei cum vitæ suæ attestatione tenuisse. Veneratur enim sanctam Nicænam synodum in qna Arius, Constantinopolitanam in qua Macedonius, Ephesinam primam in qua Nestorius, et sanctam Chalcedonensem a in qua Dioscorus atque Eutyches damnatus est. Si quis autem contra harumquatuor synodorum fidem, et contra sanctae memoriæ v Leonis papae tomum atque definitionem aliquid unquam loqui praesumit, anathema sit. Proinde satisfactionem plenissimam rccipientes, charitate integra, puro corde, pastorem vestrum diligite, ut apud Deuin purius fusa ejusdem vobis valeat prodessc intercessio pastoris.