Latin
Book 6, Montanamet Thomam Romanæ, Ecclesiæ famulo. ma- numittit. Eosdem a Caudiosopresb…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 2-15
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia tu, Montana, animum te ad conversionem fatcris appulisse monachicam, idcirco duas uncias, quas tibi quondain Gaudiosus presbyter per supremae suae voluntatis arbitriumd institutionis modo noscitur reliquisse, bac die tibi donamus, atque concedimus, omnia scilicet monasterio sancti Laurentii. cui Constantina abbatissa praeest, in quo converH Deo miserante festinas, modis omnibus profutura. Si quid vero de rebus suprascripti Gaudiosi te aliquo modo celasse constiterlt, id totum Ecclesiae nostras jar! sine dubio mancipetur.